Apocalypsis B. Joannis*

Caput 11: Versus 19

Et apertum est.In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiae quae a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiae pendet cognitio ex tertia visione, quae est de injuncto officio praedicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiae, quae per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus.Arca.Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiae absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum.Et grando magna.Id est quibusdam visa est praedicatio intolerabilis.
(* Traductions européennes)